- CENTAURI Cyprii
- CENTAURI Cypriiin Bacchi copiis, quos cornutos passim describit Nonnus, Dionysiac. l. 5. v. 614. et l. 14. v. 193, et l. 32. v. 71. et natos fingit e Iovis semioe in terram sparso, tum cum Paphiae Veneris amore arderet, naves videntur fuisse e Cypro Insul. quam πρὸς την` ναυπηγίαν τῶ ςτόλων, ad navium et clssium fabricationem, valde commodam Strabo aliique testautur. Unde et, trabem Cypriam, pro quavis nave Horatius usurpat, l. 1. Od. 1. v. 13. Naves certe saepe Cenauros vocari, proprer Centaaros pro ἐπισήμῳ prorae appictos, constat ex Aeneidos, l. 5. et 10. uti thalamegon suam veneri hodieque Bucentaurum vocant. His affinguntur cornua, quia in nave sic vocantur antenuarum extremae partes. Idem Aen. l. 3. v. 549.Cornua velatarum obvertimus antennarum.Et Ovid. Met. l. 11. Fab. 10. v. 481.Ardua iam dudum demittite cornua, RectorClamat; et antennis totum subducite velum.Iovis semen in terra sparsum, circa templum Veneris Paphiae, unde Centauri hi nati, glandes sunt, quae non minus ac quercus Iovi sacrae. Nempe ex glandibus natae sunc, circa Paphum et Papho ptoximum Acamantem, plurimae quercus, classium materies: Quam ob causam Geographus, l. 14. ibi describit ὕλην πολλὴν, plurimam silvam. Inde Sphagnos Cyprius Plin, l. 12. c. 23. quâ voce notantur in quercu cani villi odore praestantes, etc. Sam. Bochartus, Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.